

Liber Nehemiae*
Caput 8: Versus 15
Ligni pulcherrimi,etc.[ID., ibid.]Quod scilicet Hebraei vocant cedrum. Frondes vero myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest,Christi bonus odor sumus Deo in omni loco[II Cor. 2.].Frondes ligni pulcherrimi et frondes myrti,etc. Fructus charitatis quae inter omnes virtutes pulcherrima, per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dum quantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.Ramos palmarum.[ID., ibid.]Ramos palmarum afferimus, quod est manus victricis ornatus, cum mentem vitiorum victricem gerimus, et invictam cunctis hostibus, ut stemusante thronum in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus nostris[Apoc. 7.].